BRIGANCII seu BRIGANTINI

BRIGANCII seu BRIGANTINI
BRIGANCII, seu BRIGANTINI
Gall. Brgigans, memorati Alberto Argentin. in Chron. A. C. 1351. et Ioh. Thworczio in Ludovico Hungar. Rege, c. 20. et 37 editum fuêre in bello genus, uti docet non unô locô Froissardus, et Iohannes Villaneus. Postmodum ptaedones sic appellari Gallis coepêre: quorum nomenclaturam a Brigantibus Britanniae populis vel a Bagandis, vel a Brigando quodam feu Burgando, de quo Canon, de viro. 14. q. accersit Ludovicus Aurelian. ad l. 2. Annal. Taciti, et ex eo Innocentius Cironus, in Paratit. ad Decret. l. 5. Car. du Fresne vero mavul dictos a briga, quae vox iurgium, rixam, pugnam, citimae aetatis Scriptoribus denotat. Eiusmodi enim praedatores sibi invicem confoederati, vias obsidebant et quosvis transeuntium depraedabantur rixai doque impetebant, postea in iustorum militum numerum accensiti. Cohors eorum Brigata, hodieque Gallis Brigade. Semivestitos et cum brevibus telis pugnâsse, docet Thom. Walsinahamus in Henrico V. p. 388. Reductus est ergo --- Brigantinorum more semivestitus, gestans iagittas breves, qualiter utuntur Equites illarum partium, qui Malandrini dicuntur, etc. Hinc Brigandina, armorum species. Catholicon Armoric. Brigandinou, Gall. Brigandine: Latin. haec Squama. Inde Squamatus, Orne de Brigandine. Quas qui gestabant, Brigandiniers appellantur, Froissardo Volum. 4. c. 2. et Monstrelleto l. 2. Vide Steph. Paschasium in Disquisitionibus Francicis l. 8. c. 43. laudatum Carolo du Fresne in Glossar. Etiam naviculae species, Gallis Brigantin, Italis Brigantino, ab iisdem nomen traxisse videtur etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”